- FRENI Equorum
- FRENI EquorumPelethronii inventum. Plin. l. 7. c. 56. Equo vehi Bellerophon, frenos et strata equorum Pelethrontus invenêrunt. At Virg. Georg. l. 3. v. 115.Frena Pelethronii Lapithae, gyrosque dedereImpositi dorso ——A Pelethronio sc. Thessaliae monte dicti, ubi primum domiti equi dicuntur; qua de re vide Hadr. Turneb. Advers. l. 21. c. 9. Hi primum pro necessitate rudes simplicesqueve, pro luxu, e ditissima materia confieri coepêrunt. Ebore ornarunt Britanni, Strab. l. 4. bracteis aureis crepantes, habesapud Prudent. Psychomachia Luxur. et sobrietas v. 25.Dum currum, variâ gemmarum luce micantem,Mirantur, dum bracteolis crepitantia lora.Unde frena sonantia, apud Stat. Theb. l. 9. v. 818.—— Frena sonantia iactat.Frena regam;gemmis insigniri consuevisse, docet, idem Theb. l. 3. v. 268.Spumantem proni mandunt adamanta iugales etc.Vide quae hanc in rem notat. Aus. Popma Comm. de Instrum. Fundi sub fin. et Adr. Behotius Apoph. l. 1. c. 4. Freno autem Principum virorum equos a viro aliquo Magnate iam olim duci consuevisse, colligitur ex historia Esth. c. 6. v. 7. 8. et 9. Tum dixit Haman Regi; viro cuius Rex delectatur honore, Adferant indumentum regiuns ---- et equo cui insidet ---- Tradentes indumentum et equum in manum alicuius e principibus Regis ---- transvehunto cum equo illo per plateamcivitatis etc. Quem honorem recentiori aevo equitantibus Pontificibus, Archiepiscopis et Episcopis, ab Impp. Regibus, Principibus, exhiberi consuevisse, docet, pluribus Auctorem locis adductis, Not. ad Cinnam. p. 470. C. du Fresne. Sic Continuator Nangii sub A. C. 1305. de Philippo Pulchro Franc. Rege Papa Clemente ---- apud Lugdunum ---- consecrato, dum suam ad domum rediens, gestans, ut moris est, suae coronationis insignia, per frenum equi, cui insidebat, a Rege Franciae, qui ob hoc prae humilitate se ipsum pedestrem posuerat ---- deductus maxumo cum honore fuisset etc. Vide quae idem habet de Ioh. XXII. ad A. C. 1316. et Gobelinus Persona de Carolo Hungariae Rege et Urbano VI. Cosmodr. l. 6. c. 77. ad A. C. 1383. de Nemesi vero, cum freno et mensura cubiti nonnumquam pingi solita, infra ubi de ea.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.